Cn. Lentulus, legatus pro praetore Pannoniae, quaestor consulis T. Sabini, Quiritibus Pannoniis et omnibus s. p. d.
As I've said, this will be the continuation of the
previous program. After the central Concordialia ceremony, I will conduct the Pannonian one.
This will be the sacrifice for Pannonia and Nova Roma:
SACRIFICIUM CONCORDIALIAE PANNONIAE PROVINCIAE
INVOCATIO of all the gods:
Iane,
Iuppiter, Iuno, Minerva,
Quirine, Venus, Vesta, Mercuri, Concordia, Fortuna!
Penates, Lares,
di Novensiles, dique Indigetes,
omnes divi quocumque nomine,
quorum est potestas nostrum hostiumque,
dique Manes!
GRATVLATIO to all the gods:
Vos quaeso precorque,
uti vos Novi Romani Quirites praeteritis decem annis
bonis precibus bene precati sunt,
quibusque uti precibus satisfecistis:
earundem rerum ergo propterque omnia in praeteritis decem annis alia
Populo Novo Romano Quiritibus, mihi, domo, familiae data beneficia
macte hoc ture ommovendo
et hoc vino libando
estote fitote volentes
propitii!
(Incense and wine are sacrificied.)
PRECATIO of all the gods:
Quarum rerum ergo, quodque
melius siet
Populo Novo Romano Quiritibus,
mihi, domo, familiae
hoc die festivissimo et sanctissimo decimi anniversarii Novae Romae conditae:
vobis sacrum fiat:
Vos precor, veneror, veniam peto feroque,
uti Res Nostra, Res Romae reficiundae,
regignundi ac renascentis Populi Romani Quiritium,
Reique Publicae Populi Romani Quiritium renaturae
semper crescat, convalescat, continenter extendatur, augeatur;
fiantque multo plures Novi Romani Quirites;
motusque et consociatio ad Rem Romanam reficiundam instituatur;
utique Res Publica (ut dicta) Populi Novi Romani Quiritium semper floreat;
atque hoc anno anniversario decimo Novae Romae conditae convalescat;
utique Provincia Pannonia (ut dicta), cuius legatus pro praetore sum, crescat,
multosque cives habeat,
atque hoc anno anniversario decimo
convalescat;
utique Populo Novo Romano Quiritibus,
Reique Publicae Populi Novi Romani Quiritium,
mihi, domo, familiae
omnes eventus semper bonos faustosque esse siritis;
utique sitis volentes propitii Populo Novo Romano Quiritibus,
Reique
Publicae Populi Novi Romani Quiritium,
Provinciaeque Pannoniae Populi Novi Romani Quiritium,
magistratibus, consulibus, praetoribus Populi Novi Romani Quiritium,
tribunis Plebis Novae Romanae,
Senatui Novo Romano,
quaestoribus Populi Novi Romani Quiritium,
mihi, domo, familiae!
SACRIFICIUM COMMVNE
Sicut verba nuncupavi, quae ita faxitis, uti ego me sentio dicere:
harum
rerum ergo macte
hoc libo libando
hoc vino lacte melleque mixto libando,
hoc ture ommovendo
estote fitote hoc anniversario decimo Novae Romae conditae
volentes propitii renascenti Populo Romano Quiritibus,
mihi, domo, familiae!
(A cake, a glass of wine, and incense are sacrificied.)
INVOCATIO & PRECATIO of the single gods:
Iuppiter Optime Maxime,
earundem rerum ergo te precor quaesoque,
uti sies volens propitius Populo Novo Romano Quiritibus,
Reique Publicae Populi Novi Romani Quiritium,
Provinciaeque Pannoniae Populi Novi Romani Quiritium,
novis magistratibus, consulibus, praetoribus Populi Novi Romani Quiritium,
tribunis Plebis Novae Romanae,
Senatui Novo Romano,
quaestoribus Populi Novi Romani Quiritium,
mihi, domo, familiae!
Quarum rerum ergo macte
hoc ture ommovendo
hoc vino libando esto.
(Wine and incense are sacrificied)
Quirine, Dea Roma, Venus Genetrix, Mars,
Penates, Lares, Manes maiorum nostrum,
omnes di quocumque nomine, qui Romam favetis favebatis,
earundem rerum ergo vos precor quaesoque,
uti fiant multo plures Novi Romani Quirites;
utique ex societate Novae Romae verus motus et consociatio fieri possit,
ex qua Populus Romanus Quiritium
Resque Publica Populi Romani Quiritium renascatur;
utique Novae Romae Societas Pannonia in Hungaria magni momenti fiat
hoc anno anniversario decimo Novae Romae conditae!
Quarum rerum ergo macte
hoc ture ommovendo
hoc vino libando estote.
(Wine and incense are sacrificied)
Deae Iuno et Vesta,
earundem rerum ergo vos precor quaesoque,
uti domos familiasque Populi Novi Romani Quiritium,
domum familiamque meam protegatis, curetis, custodiatis;
utique domos familiasque Populi Novi Romani Quiritium,
domum familiamque meam ab
omnibus malis conservetis!
Quarum rerum ergo macte
hoc ture ommovendo
hoc vino libando estote.
(Wine and
incense are sacrificied)
Ilicet!
PIACULUM
Iane,
Iuppiter, Iuno, Minerva,
Quirine, Venus, Vesta, Mercuri, Concordia, Fortuna!
Penates, Lares,
di Novensiles, dique Indigetes,
omnes divi quocumque nomine,
quorum est potestas nostrum hostiumque,
dique Manes:
si quidquam vobis in hac caerimonia displicet,
hoc vino inferio veniam peto et vitium meum expio.
VIVAT PANNONIA!
VIVAT RES PUBLICA NOVA ROMANA!
MAY THE GODS BLESS PANNONIA!
Valete in pace Concordiae!
CN CORNELIUS LENTULUS
LEGATUS PRO PRAETORE PANNONIAE PROVINCIAE
QUAESTOR CONSULARIS T IULI SABINI
L'email della prossima generazione? Puoi averla con la nuova Yahoo! Mail